

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 10: Versus 49
Et vocant caecum.[BEDA.]Allegorice, caecum clamantem Dominus vocat, dum populo gentium scientiam veritatis desideranti, per sanctos praedicatores verbum fidei committit. Qui vocantes caecum animaequiorem esse et surgere, ad eumque venire, praecipiunt, cum praedicando spem salutis habere, de vitiorum torpore surgere, atque ad virtutum studia quibus illuminari mereatur, accingi jubent quasi dicat:Accedite ad eum et illuminamini[Psal. 33.].Et, surge qui dormis[Ephes. 5.], etc.